- FORMATA
- FORMATAin eadem Communione S. Eucharistia dicitur; â forma seu figura crucis sive Christi, ei imprimi solita. Durandus ??? c. 41. Σφραγὶς, figura, in Liturgia vet. Vide infra, in voce Oblata At Formatae Ecclesiasticis Scriptoribus appellantur Epistolae, quae Gr. Κανονικαὶ, quod Canonibus et Conciliorum Statutis introductae fuerint, vide supra. Maxime vero veniunt hoc nomine Epistolae: Commendatitiae, Pacificae, Dimissoriae, Communicatoriae, aliaeque huiusmodi, quas ad hoc invenêre sancti PP. Concilii Nicaeni, ut ait Attic. Patr. CP. ne aliqua fraus salsitatis temere praesumeretur. Dabant enim Formatas Epp. Clericis, in alias dioeceses profecturis, seu commendationis seu dimissionis seu communionis gratiâ. A' formis seu literis, quae in earum fine solitae apponi; nam formas literarum dixit Quintilian. l. 1. c. 1. seu potius a sigilli forma, quâ muniebantur. Formatam certe sigillatam interpraetantur Glossae Vaticanae, τετυτωμένην vertit Graecus Interpres Concilii Carthagin. sigillumqueve iis adpositum, testatur Concilium II. Cabillon. can. 41. et Ratbodus Trevir. in Formata sua apud Ivonem. Est autem forma hoc loco idem quod imago, seu typus, quod in Episcopi, a quo exarabantur, et dabantur istiusmodi literae, figillis, illius, vel Ecclesiae patroni, figurae exprimerentur: id quod testantur passim vetustissima Episcoporum vel Ecclesiarum sigilla. Quemadmodum dici videtur Lex formata, in l. 4. Cod. Th. de Privil. eor. qui in sacro Pal. mil. lex sacro Principis typo vel sigillo munita, quae Graecis istius aevi Τύπος passim appellatur. Sic Sigillum posterior aetas dixit Epistolam, sigillo munitam, uti docet C. du Fresne in Gloss. in vocibus Formatae et Sigillum. Formulas Epistolarum Formatarum complures dedit Sirmondus ad calcem Tomi II. Concil. Gall. item Papias in voce Formata.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.